- MAHMUDUS
- MAHMUDUSRex Persiae et Indiae, Michaelem filium Selghuci, Ducem Turcarum, vicit ac captivum in Persiam abduxit; quem cum ex Mawaranacharia omnes Turci insequuti, in planitie Chorasan considerent, displicuit id Mahmudo, filiusque eius Masud, Successor Regni, Turcas bellô lacessere coepit, qui irritati A. C. 1038. Togrul-Bekum, filium Michaelis, Regem creârunt, et, occiso Masudô, totâ Persiâ potiti sunt. Quae prima Turcici Regni origo, a Scriptoribus Graecis ac Latinis, monstrosis fabulis involvitur. Horn. loc. cit. p. 269. Fuit autem Mahmudus, ex Boiitarum familia, qui genus ducentes ex primis Persarum Regibus, adeoque ab ipso Dario Hystaspis, post Caliphas phas Saracenorum per universam Persiam summô acquisitô imperiô veterum Regum, tot iam saeculis interruptam prosapiam, instaurârunt, et per ann. circiter 130. fortunâ variâ praefuerunt: Idem p. 281.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.